monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 66, 1
Sanato vulneri et in cicatricem superductae cuti, si medicina colorem reddere voluerit, dum pulchritudinem corporis quaerit, plagam doloris instaurat. Ita et ego serus consolator, qui importune per biennium tacui, vereor ne nunc importunius loquar, et attrectans vulnus pectoris tui, quod tempore et ratione curatum est, commemoratione exulcerem. Quae enim aures tam durae, quae de silice excisa praecordia, et Hyreanarum tygrium lacte nutrita, possunt sine lacrymis Paulinae tuae audire nomen? Quis parturientem rosam et papyllatum corymbum, antequam in calathum fundatur orbis, et tota rubentium foliorum pandatur ambitio , immature demessum aequis oculis marcescere videat? Fractum est pretiosissimum margaritum. Virens smaragdi gemma contrita est. Quid boni habeat sanitas, languor ostendit. Plus sensimus quod habuimus, postquam habere desivimus.